- INVIDIA
- INVIDIADea a priscis Ethnicis est habita: Graeci hanc masculam finxêrunt, quippe quam hominis effige male habiti, et ex morbo nondum plane convalescentis effingunt. Antiqui Invidiam anguillâ designabant, quando eâ feratut esse naturâ anguilla, ut omnibus piscibus invideat, ut Contumeliam perdice, quae sit contumeliosa valde. In fam. Plutonis est, teste Virg. Eclog. 7. v. 26. Georg. l. 3. v. 37. Aen. l. 2. v. 90. l. 4. v. 350. et l. XI. v. 337. Eius insiguem descriptionem exhiber Ovid. Met. l. 2. Vide et Balduini Iconol. ubi ei praeter mciem, oculi reconditi, colubri loco crinium, in altera manu tres angues, in altera Hydra septiceps tribuitur. Eius vero ut et Rhamnusiae, aspectus noxius esse rebusultra modum prosperitatis evectis, ctedebatur. Quate adversabantur eam et amandabant, uti apud Aristaenetum legimus, ἀπιθι φθόνος κτλ. Imo et anditum eius lenibus verbis placabant, ne noceret suam fortunam celebrantibus Aus. Idyll. 8. praecatio v. 40. et seqq.Ecce ubi se cumulat mea purpura (mitibus audiAuribus hoc Nemesis) post me dignatur oririAugnstus Consul ---Optabantque proin, ne quid nimis placeret. Mart. l. 6. Epigr. 29. cuius Epigraphe ad Nepotem.Immodicis brevis est aetas, et rara senectus,Quidquid amas, cupias non placuisse nimis.Insuper praefatione hac excipiebant Invidiam, Fas mihi sit etc. qua de re vide Casp. Barthium Antniadv. ad Stat. passim, et hic in vocibus Fat. sit Fortuna, gloria, Hortus Laeta, Nemesis Rhumnusia, Satyrica Signa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.